| pvlsvm regnis cessisse paternis non dicit quare. sed | 3.121.1 |
| talis historia est: Idomeneus {⁴³de semine Deucalionis natus}⁴³, Cretensium | |
| rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit | |
| sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut | |
| filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, | 5 |
| ut alii {⁴³vero}⁴³, immolare voluisset {⁴³et post orta esset pestilentia}⁴³, a civi- | |
| bus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, | |
| iuxta quod condidit civitatem, ut "et Sallentinos obsedit | |
| milite campos Lyctius Idomeneus". relatio ergo historiae ad | |
| iniciendum Troianis {⁴³Cretam}⁴³ eundi desiderium pertinet: et re vera | 10 |
| aliter ad hostis provinciam ire non poterant. |