idomenea {⁴³huius nominis paenultima syllaba, natura brevis, 3.122.1
contra regulam producta est. sed quia}⁴³ quinque Graecae sunt linguae,
Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis; hinc fit ut in uno nomine
varietas inveniatur, ut ecce in hoc 'Idomeneus'. communis lingua
facit genetivum Ἰδομενέως, Dorica Ἰδομενεῦς, Attica Ἰδομένεως, 5
Iaca Ἰδομενῆος. unde est hic in versu accusativus, sicut et Ilionea.