| propriae sedes perpetuae, quia infirmas et in Creta et | 3.167.1 |
| in Thracia condidit. hinc dardanvs ortvs iasivsqve pater | |
| Dardanus et Iasius fratres fuerunt {⁴³Iovis et}⁴³ Electrae filii: sed Dar- | |
| danus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine | |
| et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus | 5 |
| occidisse. {⁴³hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras | |
| petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dar- | |
| daniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem | |
| Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt | |
| utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta | 10 |
| Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum | |
| vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri | |
| filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in | |
| matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troia- | |
| nam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum | 15 |
| rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriun- | |
| dum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane | |
| per patris appellationem cognationem <significat>.}⁴³ |