| a qvo principe nostrvm a Dardano, non ab Iasio; nam | 3.168.1 |
| anteriori respondit. quod autem dicit 'a quo principe genus nostrum | |
| est' potest et generaliter intellegi, {⁴³id est}⁴³ unde originem ducimus, | |
| ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri, de | |
| quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animalibus: in | 5 |
| quibus ait, esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur | |
| in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. hi autem | |
| sunt dii penates et viales. |