propriae sedes perpetuae, quia infirmas et in Creta et
|
3.167.1
|
in Thracia condidit. hinc dardanvs ortvs iasivsqve pater
|
|
Dardanus et Iasius fratres fuerunt {⁴³Iovis et}⁴³ Electrae filii: sed Dar-
|
|
danus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine
|
|
et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus
|
5
|
occidisse. {⁴³hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras
|
|
petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dar-
|
|
daniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem
|
|
Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt
|
|
utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta
|
10
|
Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum
|
|
vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri
|
|
filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in
|
|
matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troia-
|
|
nam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum
|
15
|
rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriun-
|
|
dum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane
|
|
per patris appellationem cognationem <significat>.}⁴³
|
|