| posthabita non contempta, sed in secundis habita; namque | 1.16.1 |
| in superiore versu dixit 'magis', ut etiam originali loco servetur ad- | |
| fectio. samo sic Iuvenalis "et Samia genetrix quae delectatur | |
| harena". colvisse samo {⁴³deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam | |
| Samo'. 'coluisse' autem, quia veteres colere dicebant etiam cum maior | 5 |
| minorem diligeret, ut "ille colit terras". Plautus in Poenulo "Iup- | |
| piter qui genus colis alisque hominum".}⁴³ hic illivs arma figura | |
| creberrima adverbium pro adverbio posuit, praesentis loci pro ab- | |
| sentis; debuit enim dicere 'illic'. arma instructam armis Iuno- | |
| nem in alio loco ipse testatur, ut "ferro accincta vocat". | 10 |