| cvrrvs aut vere currum quo secundum Homerum in bello | 1.17.1 |
| utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. | |
| thensa autem cum aspiratione scribitur {⁴³ἀπὸ τοῦ θείου,}⁴³ id est a re | |
| divina. {⁴³aut certe illud 'currus' quod ait "ductos alta ad donaria | |
| currus". habere enim Iunonem currus certum est. sic autem esse | 5 |
| etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur "Iuno curitis | |
| tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas". sane}⁴³ hic | |
| illivs arma, hic cvrrvs fvit quotienscumque nomina pluralis et | |
| singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc | |
| loco currui, non armis respondit. eadem et in diversis generibus | 10 |
| est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum | |
| respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si | |
| autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus ne- | |
| cesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. {⁴³sane 'fuit' | |
| pro fuerat. gentibvs pro gentium, dativum pro genetivo.}⁴³ | 15 |