| magnvm sol circvmvolvitvr annvm antiqui tempora | 3.284.1 |
| sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX. | |
| dierum: unde invenitur in aliquibus DCCCC. annorum vita, scilicet | |
| lunarium. postea solstitialis annus repertus est, qui XII. continet | |
| menses. mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus | 5 |
| planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra | |
| diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII | |
| solstitiales scilicet: bene ergo nunc 'magnum' addidit, ne lunarem | |
| intellegeres; bene solis nomen, ne, quia dixerat 'magnum', illum | |
| planetarum acciperes: de quo varia dicuntur et a Mentore et ab | 10 |
| Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum | |
| natura tria milia annorum dixit magnum annum tenere. {⁴³possumus | |
| tamen accipere, Troianos ibi annum duodecim mensium fecisse.}⁴³ |