| aere cavo clipevm aeris cavi, ut "pulchra prole". | 3.286.1 |
| {⁴³'clipeum' hic masculino, at neutro alibi "clipeum super | |
| intonat ingens".}⁴³ magni gestamen abantis paenultima habet | |
| accentum. et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo | |
| {⁴³apud Troiam, ut "mutemus clipeos": sed Vergilius, amans | 5 |
| inventa occasione recondita quaeque summatim et antiquam contingere | |
| fabulam, de Abante dixit. Abans namque, Lyncei et Hypermestrae | |
| filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque | |
| terror universis esset, diem supremum obiit. populi autem quos ille | |
| devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, | 10 |
| cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem | |
| egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex | |
| eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non | |
| haberet. tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatus- | |
| que est ut eis uteretur: quibus tunc sumptis iuvenis properat in aciem. | 15 |
| hostes vero viso Abantis clipeo fugerunt. quidam sane Abantem inven- | |
| torem clipei ferunt}⁴³. |