{⁴³postibvs adversis figo proprie; figi enim dona dicuntur, ut 3.287.1
"sacra ad fastigia fixi". et sciendum inter sacratas res
etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona
dici possunt, quamdiu non profanentur: rite ergo dicendo 'Aeneas haec
de Danais victoribus arma' ostendit clipeum quem dono obtulerat con- 5
secratum. sciendum tamen hunc clipeum ab Aenea apud Samothraciam
in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit.}⁴³ rem car-
mine signo 'rem' votum, id est voluntatem. {⁴³'carmine' autem epi-
grammate.}⁴³ et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur:
nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, ut 10
"tumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc
usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior
ipse".