| {⁴³ereptae conivgis hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti | 3.330.1 |
| esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem | |
| Pyrrhi, esse illi promissam. alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium | |
| Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam | |
| Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt: quam | 5 |
| cum Pyrrhus, confisus voluntate Menelai, armatus multitudine rapuisset, | |
| ab Oreste insidiis interfectus est. si ergo Orestes eam uxorem non | |
| duxerat, cur 'coniugis' posuit? sic ergo intellegendum est, quam spe- | |
| rabat coniugem, ut in secundo "et gener auxilium", cum adhuc | |
| sponsus esset.}⁴³ | 10 |