| scelervm fvriis matricidio scilicet. {⁴³Orestes enim, Aga- | 3.331.1 |
| memnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adul- | |
| tero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem | |
| Pyladis, educatus est. qui cum adolevisset cum amico Pylade, tam | |
| Aegisthum quam matrem peremit: ob quam causam furiis agitatus est | 5 |
| nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi | |
| soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo | |
| Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat. ibi cum ad | |
| aras pertractus esset, ut tamquam hospes occideretur, agnitus a sorore | |
| subtractus est morti: post, accepto responso, sublato Dianae simulacro, | 10 |
| sororem reduxit in Atticam, ubi in honorem conservati numinis Tauro- | |
| polin appellavit.}⁴³ agitatvs stimulatus. {⁴³Cicero in Rosciana | |
| "agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus".}⁴³ |