| excipit dolo interficit, {⁴³ut "aemulus exceptum | 3.332.1 |
| Triton"}⁴³. patrias aras alii Achilleas intellegunt; [{⁴³aut quod ibi | |
| Achilles occisus sit}⁴³] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso | |
| patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numi- | |
| nis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et | 5 |
| illic ei coepit sacrificare: [{⁴³neque enim aut Pyrrhus, aut Apollo Del- | |
| phis oriundi sunt}⁴³]. alii 'patrias' Apollineas volunt a Patris, Achaiae | |
| civitate, in qua {⁴³Patrius}⁴³ Apollo colitur. nec debemus quaerere, cur | |
| non Delphicas dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque | |
| alia ponuntur, ut in quarto "Italiam magnam Gryneus | 10 |
| Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes", cum a | |
| Delio tantum eum constet accepisse responsa. {⁴³sunt qui dicunt ab | |
| Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas. alii in templo | |
| Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam ΠΑΤΡΙΟΥ ΑΠΟΛΛΩΝΟΣ | |
| ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in ad- | 15 |
| ultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre | |
| Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cor- | |
| tinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognomi- | |
| navit. inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo ex- | |
| ceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini tem- | 20 |
| plum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde | |
| Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas. | |
| hinc ergo et delphinum aiunt inter sacra Apollinis receptum; cuius rei | |
| vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in | |
| summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum del- | 25 |
| phinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyl- | |
| linorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus | |
| Apollini sacer est. invenitur tamen apud Cornificium Longum, Ia- | |
| pydem et Icadium profectos a Creta in diversas regiones venisse, Iapy- | |
| dem ad Italiam, Icadium vero duce delphino ad montem Parnasum, et | 30 |
| a duce Delphos cognominasse, et in memoriam gentis, ex qua profectus | |
| erat, subiacentes campos Crisaeos vel Cretaeos appellasse, et aras con- | |
| stituisse.}⁴³ |