| {⁴³chaonios cognomine campos Epirum campos non habere omni- | 3.334.1 |
| bus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eius- | |
| que posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut | |
| Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt. Varro filiam | |
| Campi Campam dictam, unde provinciae nomen; post vero, sicut dictum | 5 |
| est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, vel | |
| ut alii dicunt comitem, dum venaretur occiderat. alii filiam Campi | |
| Cestriam ab Heleno ductam uxorem, et <eum> de nomine soceri Cam- | |
| pos, de nomine Chaone Chaonas dixisse.}⁴³ |