| {⁴³troiano a chaone licet superius causa huius nominis dicta | 3.335.1 |
| videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumi- | |
| tate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum | |
| se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, | |
| Chaoniam nominatam. alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho | 5 |
| ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, | |
| amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum | |
| incolumitate interimeret: qui se, postquam illi evaserunt, sicut promisit, | |
| occidit: unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, | |
| Epirum Chaoniam nominaret. dixit nominavit, ut | 10 |
| "fluvium cognomine Thybrim diximus" et "Italiam di- | |
| xisse ducis de nomine gentem".}⁴³ |