| {⁴³nvtrimenta Cicero in Oratore "sed quod educata huius | 1.176.1 |
| nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat".}⁴³ rapvit- | |
| qve in fomite flammam paene soloecophanes est; nam cum | |
| mutationem verbum significet, ablativo usus est: sed hoc solvit | |
| aut antiqua circa communes praepositiones licentia, ut est "con- | 5 |
| ditus in nubem", contra "et nota conduntur in alvo", | |
| item "saeva sedens super arma" et "geminae super ar- | |
| bore sidunt". Cicero "quod ille in capite ab hostium duce | |
| acceperat", item "et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit | |
| ausus defendere". aut 'rapuit' raptim fecit flammam in fomite, | 10 |
| id est celeriter. {⁴³et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale | |
| ministerium. sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt | |
| quando inciduntur, quod foveant ignem. Clodius Scriba commentario- | |
| rum IIII. "fomenta taleae excisae ex arboribus", item alio loco | |
| "astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto".}⁴³ | 15 |