| {⁴³cererem metonymia pro frumento.}⁴³ corrvptam vndis | 1.177.1 |
| aqua emollitam. cerealiaqve arma fugiens vilia ad generali- | |
| tatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit | |
| honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait "testa cum | |
| ardente viderent scintillare oleum". et sciendum est iudice | 5 |
| euphonia dici 'Cerealia' vel 'Cerialia', 'Typhoea' vel 'Typhoia', | |
| 'Caesareanus' vel 'Caesarianus'. in his ergo licentia derivationis | |
| est. {⁴³cerealiaqve arma] 'arma' enim generaliter omnium rerum | |
| instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt. Nigidius | |
| de hominum naturalibus IIII. "omnis enim ars materia inventa | 10 |
| circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum arma- | |
| mentaque primum comparat, per quae opera sua efficere | |
| possit".}⁴³ |