| fessi rervm hoc est penuria fatigati, {⁴³id est esurientes, | 1.178.1 |
| quod fere laborem fames subsequitur.}⁴³ et fessus generale est; dicimus | |
| enim fessus animo, {⁴³id est incertus consilii,}⁴³ ut "ter fessus valle | |
| resedit", et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus re- | |
| rum a fortuna venientium, ut hoc loco. epitheta numquam vacant, | 5 |
| sed aut ad augmentum, aut ad diminutionem, aut ad discretionem | |
| poni solent. frvges generaliter omnes fruges dicuntur, et errant | |
| qui discernunt frumenta a frugibus. nam Cicero ait "olei et fru- | |
| gum minutarum", cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam | |
| frumenta fruges vocari. frugum autem nomen tractum est a fru- | 10 |
| mine, id est eminente gutturis parte. receptas liberatas ut "me- | |
| dioque ex hoste recepit", id est liberavit. {⁴³receptas] de peri- | |
| culo vel ex insperato salvas.}⁴³ |