et torrere parant flammis et frangere saxo multi 1.179.1
hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis
Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari. qui
tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo "nunc torrete
igni fruges, nunc frangite saxo" et volunt etiam hic hystero- 5
proteron esse. quod falsum est; nam et hodie siccari ante fruges
et sic frangi videmus. et quia apud maiores nostros molarum usus
non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et
hoc erat genus molendi. unde et pinsores dicti sunt, qui nunc
pistores vocantur. pinsere autem dici Persius probat, ut "a tergo 10
quem nulla ciconia pinsit". {⁴³quidam ne hysteroproteron sit, alios
torrere, alios frangere accipiunt. Accius Troadibus "nocturna saxo
fruges franges torridas". sane his versibus 'tum Cererem corruptam
undis' et 'torrere parant flammis et frangere saxo' ius pontificum
latenter attingit. flamines autem farinam fermentatam contingere non 15
licebat. cum autem dicit 'Cererem corruptam undis' et 'torrere p. f.
et f. s.', quid aliud ostendit, quam mox eos sine fermento panem
coxisse, qui omnes fruges corruptas protulerunt? non autem exspectasse
eos fermentum, docet illo versu 'tum victu revocant vires'.}⁴³