| aeneas merita personarum vilibus officiis interesse non | 1.180.1 |
| debent: quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in | |
| sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait "at pius | |
| Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet": nisi cum | |
| causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium Misenum de | 5 |
| Aenea dixit "paribusque accingitur armis". scopvlvm id est | |
| speculam. et quando speculationem significamus, generis est femi- | |
| nini, ut "specula Misenus ab alta". speculum autem, in quo nos | |
| intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis "speculum civilis sar- | |
| cina belli". | 10 |