| late petit in quantum potest. pelago in pelagus, | 1.181.1 |
| ut "inferretque deos Latio". anthea si qvem aut ordo est | |
| 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem | |
| videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui | |
| dixit "quod plerique omnes faciunt adulescentuli". atqui nihil | 5 |
| tam contrarium; omnes enim generale est, plerique speciale: ordo | |
| ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod | |
| studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes. aut certe | |
| 'quem' vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare parti- | |
| culas, ut ipse Vergilius "Rhebe diu, res si qua diu mortalibus | 10 |
| ulla est". nemo enim dicit 'si qua ulla', sed 'si ulla': vacat ergo | |
| 'qua'. item in Lucilio "et quem Pamphilum quaeris" 'quem' | |
| vacat, nam de uno loquebatur. {⁴³ergo 'si quem videat' pro 'si videat' | |
| posuit, cui contrarium ponebant veteres 'nullum', id est 'si quem vi- | |
| disti' 'nullum vidi' pro 'non vidi'. sane legitur et 'si qua', ut sit | 15 |
| 'si qua ratione'.}⁴³ |