| {⁴³phrygias Troianas, Troia enim in Phrygia provincia est. | 1.182.1 |
| et veri simile est, Aeneam de omni ipsa provincia socios habere potuisse. | |
| in secundo enim ait "undique convenere animis opibusque parati". | |
| dicta autem Phrygia ab Aesopi filia Phrygia.}⁴³ biremis naves | |
| habentes remorum ordinem geminum, ut alibi "triplici pubes | 5 |
| quam Dardana versu inpellunt". {⁴³quidam tamen 'biremes' ad | |
| suum tempus volunt dixisse Vergilium, negantes Troicis temporibus bi- | |
| remes fuisse. Varro enim ait post aliquot annos inventas biremes.}⁴³ |