| troivgena ac si diceret 'generose', ut alibi "Dar- | 3.359.1 |
| danidae magni genus alto a sanguine divum". {⁴³Sciendum tamen, | |
| sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et | |
| plurimos fuisse Troianos. non nulli autem dicunt a Marsya rege | |
| missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis | 5 |
| ostenderunt. ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis | |
| peritus est.}⁴³ interpres vaticinator, qui mentem deorum mortali- | |
| bus publicas. sed quia 'interpres' generale nomen est, currit per | |
| species; nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes | |
| dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus: aut ars, ut in | 10 |
| aruspicibus, [fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus. et omnia | |
| ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. unde Ver- | |
| gilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco He- | |
| leno; item alibi Asilae in decimo "cui pecudum fibrae, | |
| caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi | 15 |
| fulminis ignes". {⁴³Varro autem quattuor genera divinationum dicit: | |
| terram, aërem, aquam, ignem: geomantis, aëromantis, pyromantis, hy- | |
| dromantis. Vergilius tria genera complexus est: per lauros geomantis, | |
| per sidera pyromantis, per praepetes aëromantis.}⁴³ divvm qvi nv- | |
| mina potest et 'interpres divum' distingui. sane per omnia zeugma | 20 |
| est ab inferioribus 'sentis'. qvi nvmina sentis qui suscipis nu- | |
| men et futura praedicis. |