| qvi tripodas sentis tripodes mensae fuerunt in templo | 3.360.1 |
| Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. | |
| {⁴³vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii | |
| serpentis.}⁴³ clarii lavrvs et hic 'qui sentis' subaudis. et Cla- | |
| rium oppidum est in finibus Colophoniorum, {⁴³ubi Apollo colitur:}⁴³ unde | 5 |
| Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. | |
| et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut | |
| Statius "nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam". | |
| per laurus autem oraculum intellegimus. qvi sidera sentis qui | |
| es peritus astrologiae. | 10 |