et volvcrvm lingvas qui es augur oscinum. et 3.361.1
praepetis omina pinnae {⁴³praepetes sunt quae secundo auspicio ante
eum volant qui auspicatur.}⁴³ aves {⁴³autem}⁴³ aut oscines sunt, aut prae-
petes: oscines {⁴³quae}⁴³ ore futura praedicunt, praepetes {⁴³quae}⁴³ volatu
{⁴³augurium}⁴³ significant, {⁴³cum sunt prospera}⁴³. sed praepetes aut superiora 5
tenent, et praepetes vocantur: aut inferiora, et dicuntur inferae;
praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes.