| inferniqve lacvs Lucrinum et Avernum dicit, inter | 3.386.1 |
| quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos | |
| dixit infernos. aeaeaeqve insvla circae qui nunc Circeius | |
| mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum | |
| siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti. 'Aeaea' autem | 5 |
| dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mu- | |
| tationes: unde est "inaccessos ubi Solis filia lucos". | |
| 'Aeaeae' autem tres sunt diphthongi: nam genetivus est ab Aeaea. | |
| {⁴³quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt. | |
| alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.}⁴³ | 10 |