| cymaeam vrbem sicut "Buthroti arcem", | 3.441.1 |
| "fontem Timavi". Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide | |
| profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui | |
| locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt | |
| vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae | 5 |
| res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas voca- | |
| verunt, sive ab ἐγκύῳ, id est praegnante, sive ἀπὸ τῶν κυμάτων, | |
| id est undis; nam κύματα dicuntur. 'υ' autem Latini in 'u' vertunt, | |
| ut 'Byrria' 'Burria'. |