| cervos cervi dicti sunt ἀπὸ τῶν κεράτων, id est a cor- | 1.184.1 |
| nibus. sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerum- | |
| que etymologiam recipere. sed cervi non sunt in provincia pro- | |
| consulari, ad quam venit Aeneas. aut fictum ergo est secundum | |
| poeticum morem, aut ob hoc dictum, quia heroicis temporibus ubi- | 5 |
| que omnia nascebantur {⁴³per se}⁴³, ut ipse "omnis feret omnia tellus". | |
| {⁴³aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes | |
| factae: licet quidam cervos pro quacumque fera dictos accipiant, quia | |
| post ait 'inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae'. nam male | |
| quidam eos de vicinis insulis transfretasse tradunt, et ideo 'errantes', | 10 |
| quod in ignotis locis essent.}⁴³ |