| errantes pascentes, ut alibi "mille meae Siculis | 1.185.1 |
| errant in montibus agnae"; re vera enim dum pascuntur, vagan- | |
| tur. et in septimo de cervo "errabat silvis". tota inter 'totum' | |
| et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis pleni- | |
| tudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium | 5 |
| habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis; 'omne | |
| auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria. usurpant | |
| tamen poetae et ista confundunt, ut hoc loco 'tota' pro omnibus | |
| posuit, et contra pro tota 'omnem' posuit, ut est "omnemque re- | |
| verti per Troiam". Statius "et totos in poenam ordire ne- | 10 |
| potes", id est omnes. plerique derivationem dicunt ab eo quod est | |
| 'tot' 'totus', ut ab eo quod est 'quot' 'quotus'. sed illud notan- | |
| dum, quia in derivatione mutat plerumque naturam; nam cum 'tot' | |
| naturaliter brevis sit, 'totus' producitur, 'quotus' vero secundum | |
| originem suam brevis remanet. {⁴³armenta videtur nove de cervis | 15 |
| dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum | |
| quibus in armis utimur.}⁴³ |