| siqvando thybrim fluvium: pro quo regem ipsum posuit | 3.500.1 |
| Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea | |
| Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. alii volunt | |
| non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo | |
| Tiberis dictus est. ut autem Thybris dicatur, haec ratio est: quo- | 5 |
| dam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis | |
| ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt | |
| addere munimenta civitati. tunc auctis muris etiam fossa intrin- | |
| secus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet | |
| civitatem. hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam | 10 |
| factam, Thybrin vocaverunt ἀπὸ τῆς ὕβρεως. postea profecti Siculi | |
| ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad | |
| Rutulos et Ardeam: unde est "fines super usque Sica- | |
| nos": et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin | |
| vocaverunt, quasi ὕβριν, ut "effigiem Xanthi Troiamque | 15 |
| videtis". circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theo- | |
| critus meminit. |