| gentiqve meae bene genti suae dicit, non sibi. scit | 3.501.1 |
| enim, Ascanio regna deberi †{⁴³yicta fatisque incensa}⁴³. data moe- | |
| nia cernam cognatasqve vrbes olim quandoque. et per omnia | |
| 'cernam' subaudis. sensus autem talis est: si potuero ad Italiam | |
| pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi co- | 5 |
| gnatos; nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. | |
| ergo hoc dicit: quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem ca- | |
| sibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et | |
| ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc | |
| est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit | 10 |
| iungi. {⁴³quamvis quidam dubitant, utrum genere, an loci proximitate | |
| propinquos dixerit.}⁴³ sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, | |
| bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum | |
| autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quo- | |
| modo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus. | 15 |
| hesperia autem Ἑσπερόθεν, nam Graece dixit, et est de loco ad- | |
| verbium 'Dardanus Ἑσπερόθεν'. figura enim non numquam pulchra | |
| est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis "Quintum Ver- | |
| rem Romulia" non addidit 'tribu'. {⁴³cognatas vero urbes quidam in | |
| honorem Augusti dictum accipiunt. is enim cum in Epiro Nicopolim | 20 |
| conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a | |
| Romanis.}⁴³ |