sidera cvncta notat ideo 'cuncta', quia in prognosticis 3.515.1
legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram sereni-
tatem. 'notat' autem, ut Tullius "notat et designat oculis", id
est diligenter intuetur. tacito caelo {⁴³aut sereno,}⁴³ aut nocturno,
per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: 5
nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur.
ergo quantum ad nos, tacitum dixit. {⁴³labentia cursu scilicet mundi;
neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia'
tamquam labentia, numquam enim loco moventur.}⁴³