arctvrvm stella est post ursam in boote signo. {⁴³plv- 3.516.1
vias hyadas id est pluviosas. Sallustius "consedit in valle virgulta
nemorosaque" 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum
vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur:
quod si ita est, erit 'que' pro 've'. triones id est septentriones duos, 5
Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec
signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut
Graeci ἄρκτον ἅμαξαν.}⁴³