| armatvmqve avro circvmspicit oriona {⁴³bene 'armatum | 3.517.1 |
| auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis.}⁴³ sic | |
| Lucanus "ensiferi nimium fulget latus Orionis". et | |
| sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus pa- | |
| tent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, | 5 |
| ut in georgicis "nam neque tunc stellis acies obtusa | |
| videtur". [{⁴³ipsum autem Orionem etiam tempestates significare, si fuerit | |
| obscurus, alibi ostendit "cum subito adsurgens fluctu nim- | |
| bosus Orion".}⁴³] si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam | |
| procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur. | 10 |
| {⁴³circvmspicit oriona aut quaerit cernere, aut diu contemplatur.}⁴³ |