{⁴³tvrriti scopvli in modum, in similitudinem turrium, ut 3.536.1
"hinc atque hinc vastae rupes geminique" et reliqua.}⁴³
refvgitqve ab litore templvm aedificia vicina litoribus longe
intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro
se agere putantur: vel quia situm est in colle, qui sensim crescit 5
a litore. ideo dixit 'refugit'. {⁴³tale est "terraeque urbesque
recedunt".}⁴³