| primvm aut quale numquam ante viderat: {⁴³aut antequam | 3.537.1 |
| aliud videret:}⁴³ aut certe quia sequitur porcae albae omen. alii vero | |
| 'tondentes primum campum' volunt, id est primam partem campi. | |
| {⁴³sane figurate 'equos omen'; diversa enim significatione idem dixit. sed | |
| multi de libris augurum tractum tradunt: iugetis enim dicitur augu- | 5 |
| rium quod ex iunctis iumentis fiat. observatur enim, ne prodituro ma- | |
| gistratui disiunctis bobus plaustrum obviam veniat: quod Vergilius ob- | |
| lique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem | |
| auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita | |
| portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos | 10 |
| vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus'; cum autem | |
| dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit. sed quia in libris | |
| Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est | |
| pacis, ait'.}⁴³ |