| hercvlei si vera est fama tarenti {⁴³fabula talis est:}⁴³ | 3.551.1 |
| Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utra- | |
| que pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, | |
| ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum | |
| post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [eru- | 5 |
| besceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: ac- | |
| cepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad | |
| breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, | |
| id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo | |
| nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat, | 10 |
| auxerat Phalantus. {⁴³est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum ad- | |
| versum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuven- | |
| tutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam | |
| expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem | |
| iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut qui- | 15 |
| dam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis | |
| suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt, | |
| timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus | |
| nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constitue- | |
| runt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui in- | 20 |
| scriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc | |
| autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam | |
| dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lace- | |
| daemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum | |
| dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Her- | 25 |
| culis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum | |
| volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio | |
| conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec | |
| consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.}⁴³ |