| attollit se quia adpropinquantibus aut recedere mon- | 3.552.1 |
| tes videntur, aut surgere. diva lacinia contra Iunonis Laciniae | |
| templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum | |
| alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato | |
| Iunoni templum constituit. {⁴³alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni | 5 |
| Thetis dono dederat, †quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia | |
| reges populique fecerunt. quidam dicunt templum hoc Iunonis a La- | |
| cinio rege appellatum, cui dabat superbiam mater Cyrene et Hercules | |
| fugatus; namque eum post Geryonem extinctum de Hispania reverten- | |
| tem hospitio dicitur recipere noluisse, et in titulum repulsionis eius | 10 |
| templum Iunoni tamquam novercae, cuius odio Hercules laborabat, con- | |
| didisse. in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro | |
| in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, | |
| quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.}⁴³ |