hercvlei si vera est fama tarenti {⁴³fabula talis est:}⁴³
|
3.551.1
|
Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utra-
|
|
que pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt,
|
|
ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum
|
|
post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [eru-
|
5
|
besceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: ac-
|
|
cepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad
|
|
breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat,
|
|
id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo
|
|
nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat,
|
10
|
auxerat Phalantus. {⁴³est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum ad-
|
|
versum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuven-
|
|
tutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam
|
|
expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem
|
|
iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut qui-
|
15
|
dam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis
|
|
suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt,
|
|
timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus
|
|
nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constitue-
|
|
runt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui in-
|
20
|
scriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc
|
|
autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam
|
|
dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lace-
|
|
daemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum
|
|
dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Her-
|
25
|
culis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum
|
|
volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio
|
|
conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec
|
|
consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.}⁴³
|
|