| {⁴³vos vos certe estis.}⁴³ scyllaeam rabiem exempla pro | 1.200.1 |
| negotiorum qualitate sumere debemus, ut hoc loco in marinis peri- | |
| culis ponit peractae tempestatis exempla. {⁴³'rabiem' autem secundum | |
| antiquos dictum non nulli adserunt; nam †rabiam dici adfirmant.}⁴³ | |
| penitvsqve sonantes id est valde, et aut 'valde sonantes' ac- | 5 |
| cessistis, aut 'valde accessistis', id est iuxta. et bene ait 'acces- | |
| sistis'; non enim passi sunt haec pericula, sed his fuere vicini. | |
| {⁴³'accestis' autem pro accessistis dictum per syncopen, quae fit, cum de | |
| media parte verbi syllaba subducitur.}⁴³ |