| cyclopea saxa aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut | 1.201.1 |
| certe Siciliam dicit, {⁴³quae plurimis locis saxosa promunturia habet,}⁴³ | |
| in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse "centum alii curva haec | |
| habitant ad litora vulgo". possumus tamen et Aetnam accipere, | |
| {⁴³quae propria Cyclopum fuit:}⁴³ nam et ipse in tertio ait "nocte illa | 5 |
| tecti silvis inmania monstra perferimus". {⁴³quidam tamen haec | |
| saxa inter Catinam et Tauromenium in modum metarum situ naturali | |
| dicunt esse, quae Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissi- | |
| mum Galate dicitur.}⁴³ |