nec potis id est nec potis est. 'potis' autem nomen 3.671.1
est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. et nomen
esse docet ratio conparationis; nam in superlativo 'potissimus' fa-
cit; cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acer-
rimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari 5
conpositio ostendit; nam 'huius impotis compotis, impotem compo-
tem' facit: quod in simplici difficile invenis, per conpositionem
agnoscis facilius.