| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QVARTVM | |
| COMMENTARIVS | |
| Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem | 4.1.1 |
| Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus | |
| in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae | |
| gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam | |
| paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus | 5 |
| quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter dixi- | |
| mus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam | |
| dicant hunc tertio non esse coniunctum—in illo enim navigium, | |
| in hoc amores exsequitur—non videntes optimam coniunctio- | |
| nem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', | 10 |
| intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post | |
| 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dor- | |
| mire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. {⁴³alii | |
| subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium disso- | |
| lutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse | 15 |
| describit "post ubi digressi lumenque obscura vicissim". | |
| regina] [sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus | |
| gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis | |
| nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amis- | |
| sam castitatem etiam iustus interitus.}⁴³ iamdvdvm aut nimium {⁴³et | 20 |
| vehementer}⁴³, ut Terentius "iamdudum te amat; iamdudum illi | |
| facile sit quod doleat": aut 'iamdudum', {⁴³id est}⁴³ a quo tempore | |
| vidit Aeneam; legimus enim "obstipuit primo aspectu | |
| Sidonia Dido": {⁴³aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo inter- | |
| venit Cupido}⁴³. savcia hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene ad- | 25 |
| ludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, {⁴³ut}⁴³ 'et caeco car- | |
| pitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium. cvra | |
| amore {⁴³intolerabili, quem ferre non posset, ut "meque his ab- | |
| solvite curis". 'cura' ergo,}⁴³ ab eo, quod cor urat, ut "Ve- | |
| neris iustissima cura", item "mea maxima cura". {⁴³sane | 30 |
| per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, | |
| ut 'cura' cures, cum non est nomen.}⁴³ |