| {⁴³vvlnvs alit ut 'curam pascit'}⁴³. venis quia per venas amor | 4.2.1 |
| currit, {⁴³ut sanguis; nam in sanguine anima, in anima amor est: aut}⁴³ | |
| sicut venenum. inde dictum "fallasque veneno", item | |
| "longumque bibebat amorem": {⁴³nam venenum ideo dicitur, | |
| quia per venas currit}⁴³. caeco carpitvr igni {⁴³'caeco' <non> quod | 5 |
| non cernat, sed quod non cernatur: vel quod Dido amorem suum vult | |
| occultare, si possit, ideo 'caeco'. et}⁴³ agit Vergilius, ut inventas fran- | |
| gat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde | |
| Ovidius "quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis". | |
| 'caeco' ergo 'igni' {⁴³possumus ut}⁴³ validiore {⁴³accipere}⁴³, cuius {⁴³haec}⁴³ natura | 10 |
| est, ut conpressus magis convalescat. {⁴³'carpitur' autem paulatim con- | |
| sumitur, ut "carpit enim vires paulatim". sane 'igni' pro 'igne', | |
| dativus pro ablativo.}⁴³ |