| cvm sic vnanimem de re pudenda locutura parum fuerat | 4.8.1 |
| sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unani- | |
| mus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non | |
| plene sana, amore vitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque | |
| 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' {⁴³et}⁴³ 'vesanus'. quamquam | 5 |
| 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus "sic male | |
| deseruit". {⁴³malesana] 'non <sana>', ut "statio male fida | |
| carinis": aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt | |
| hyphen legere, nec esse compositum verbum, quia composita unum ple- | |
| rumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'.}⁴³ | 10 |