| {⁴³anna soror cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit. | 4.9.1 |
| et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat con- | |
| fessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit.}⁴³ in- | |
| somnia terrent et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' le- | |
| gerimus, 'insomnia' erit vigilia: hoc enim maiores inter vigilias et | 5 |
| ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' ge- | |
| neris feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' | |
| vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, | |
| ut "sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes". | |
| sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; | 10 |
| 'insomnia' enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, | |
| Plinius tamen exclusit et de usu removit. sed ambiguitatem lectionis | |
| haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse | |
| quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus | |
| eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias | 15 |
| quoque perpessam. |