| delvbra adevnt {⁴³iuxta illud dictum sororis 'tu modo | 4.56.1 |
| posce deos veniam'.}⁴³ delubrum {⁴³autem}⁴³ dictum, {⁴³aut,}⁴³ ut supra | |
| diximus, propter lacum in quo manus abluuntur: vel propter tectum | |
| coniunctum, {⁴³quia una opera abluitur}⁴³: aut certe simulacrum ligneum | |
| delubrum dicimus, a libro, hoc est raso ligno factum, quod Graece | 5 |
| ξόανον dicitur. {⁴³sane in secundo libro de singulis specibus de- | |
| lubri iuxta Varronem relatum est: in quibus est species delubri talis, | |
| ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relin- | |
| quantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda. huius | |
| moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. | 10 |
| atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, | |
| voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continua- | |
| tione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina in- | |
| tulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae | |
| Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen | 15 |
| manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras': quid | |
| enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat? 'adeunt' autem | |
| proprie dixit; ad maiores enim qui accedit †ait soanori signum.}⁴³ | |
| pacemqve benivolentiam, {⁴³ut "si sine pace tua atque in- | |
| vito numine"}⁴³. per aras exqvirvnt {⁴³vel apud aras, vel inter | 20 |
| aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' | |
| autem,}⁴³ id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consen- | |
| tire. dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spi- | |
| rantia consulit exta'. {⁴³duo enim genera hostiarum sunt: unum, in | |
| quo voluntas dei per exta exquiritur; alterum, in quo sola anima deo | 25 |
| sacratur: unde etiam aruspices animales hostias appellant. sed de explo- | |
| randa voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. | |
| animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum | |
| mactantem dicens "hanc tibi, Eryx, meliorem animam | |
| pro morte Daretis persolvo".}⁴³ | 30 |