| mactant verbum sacrorum, κατ’ εὐφημισμόν dictum, ut | 4.57.1 |
| adolere; nam 'mactare' proprie est 'magis augere'. {⁴³<mactant ver- | |
| bum sacrorum κατ’ εὐφημισμόν dictum,> quasi magis auctum: unde | |
| et magmentum dicebant, quasi maius augmentum. olim enim hostiae | |
| 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae; cum vero ictae et aliquid ex | 5 |
| illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [per laudationem] per boni | |
| ominis significationem. lectas bidentes non vacat 'lectas'; moris}⁴³ | |
| enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, | |
| ut in sexto "nunc grege de intacto septem mactare iu- | |
| vencos". 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque | 10 |
| minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus | |
| duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum ap- | |
| parent: nec in omnibus, sed in his quae {⁴³sunt}⁴³ aptae sacris, inveniuntur. |