| legiferae cereri leges enim ipsa dicitur invenisse: nam | 4.58.1 |
| et sacra ipsius thesmophoria vocantur, [{⁴³id est legumlatio}⁴³]. sed hoc | |
| ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere passim ho- | |
| mines sine lege vagabantur: quae feritas interrupta est invento usu | |
| frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. {⁴³thes- | 5 |
| mophoria autem vocantur legumlatio. an quia in aede Cereris aere in- | |
| cisae positae leges fuerunt?}⁴³ phoeboqve qui praeest auspiciis, qui- | |
| bus urbes reguntur. patriqve lyaeo {⁴³dictus Lyaeos ἀπὸ τοῦ | |
| λύειν, quod nimio vino membra solvantur.}⁴³ qui, ut supra | |
| diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius | 10 |
| minister, est in civitatibus, {⁴³in foro positus,}⁴³ libertatis indicium, {⁴³qui | |
| erecta manu testatur nihil urbi deesse}⁴³. et communis hoc habet sen- | |
| sus: sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi | |
| nuptura pro utilitate rei publicae; deinde Iunoni, cui curae sunt | |
| nuptiae. {⁴³alii dicunt hos deos quos commemoravit nuptiis esse contra- | 15 |
| rios: Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo | |
| Iovi nupta praelata Iunone repudiata est: nam cum Eleusine Cereris | |
| sacrum fit, aedes Iunonis clauditur; item cum Iunoni Eleusine fit, | |
| templum Cereris clauditur, nec sacerdoti Iunonis licet gustare unde Ce- | |
| reri sit libatum. et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis | 20 |
| patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet. | |
| Apollinem et Liberum contrarios nuptiis dicunt, quod ille expers uxoris | |
| vulgari amore sit usus, ille inter Bacchas non fida conubia sed stupra | |
| exerceat, nec nisi raptam coniugem habere potuerit. male ergo invocat | |
| hos Dido, quae sibi nuptias optat Aeneae. sed sicut prosperis diis, ut | 25 |
| iuvent, ita adversis, ne obsint, sacrificandum est, ut "nigram | |
| Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam". alii dicunt favere | |
| nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, | |
| ut Calvus docet "et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora | |
| conubiis et magnas condidit urbes": nam ideo et aratri sulco clau- | 30 |
| ditur civitas: vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes ex- | |
| structas. similiter et Liber propter Marsyam, sicut supra dictum est; | |
| merito et Apollo; nam et in arce coli solet, et muros Troianis instituit: | |
| iure ergo in nova urbe his sacra fiunt. Iunoni duplici causa, quia et | |
| Carthagini praeest et matrimonia dat.}⁴³ est etiam sensus altior: nam | 35 |
| facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invo- | |
| camus, ut "nigram Hiemi pecudem, Zephyris felici- | |
| bus albam". ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae pro- | |
| pter raptum filiae nupturas exsecratur; Apollinem, qui expers uxo- | |
| ris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit: et | 40 |
| sic Iunonem conciliat. |