{⁴³commvnem hvnc ergo popvlvm utrum ad solum Carthaginien- 4.102.1
sem retulit, quem velit sibi communem esse cum Venere: an utrumque,
id est Tyrios et Troianos?}⁴³ paribvsqve regamvs avspiciis aequali
potestate: et ab eo quod praecedit id quod sequitur. [et] dictum est
a comitiis, in quibus iisdem auspiciis creati, licet non simul crearen- 5
tur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia: unde
et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur.